Robert Fludd
1574 to 1637, Kentish physician, Oxford doctor of medicine and defender of the Rosy Cross, whose folio history of the two worlds set out a whole cosmology in engravings and then explained them.
Readings given
26 passages on 4 pictures in the archive.
-
Integrae Naturae Speculum Artisque Imago
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, the explanation of the emblem, page 8
“Planetarum etiam corpora Naturae operibus instrumentorum loco inserviunt; sunt etiam quasi marculi, quibus metalla in mineris terrestribus producuntur.”
“Haec, inquam, Natura, non DEA, sed proxima Dei ministra sub se ancillam seu pedissequam habet, quae Dominam suam imitando, rerum ab ea productarum similitudines per consensum in se imprimens eius vestigia delineationesque mirum in modum prosequitur & imitatur.”
“Cordis & pectoris istius virginis regio est vera Solis coelestis sedes matrixque, & venter ejus corpore lunari repletur; ex mammillis ejus omnibus elementorum creaturis calidum innatum humidumque radicale, à quibus illarum vita & vegetatio oriuntur, perpetuò instillat ipsasque lactat.”
“in circulo vegetabili segetes aratri artificio, quo agri excoluntur & occantur, arbores surculatione, herbas & alia vegetabilia plantatione tum grescere, tum multiplicari”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, the table on page 6, Speculi hujus macrocosmici objecta
“In hoc ergo speculo Emblematico demonstratur, quomodo Deus In principio omnia metaphysicè creavit. A principio, quae voluit, ordinavit.”
“In hoc ergo speculo Emblematico demonstratur, quomodo Deus In principio omnia metaphysicè creavit. A principio, quae voluit, ordinavit. Daemones metaphysicè Ordinationes divinas exsequuntur. Mandata Dei annuntiant. Natura Physicè Voluntatem divinam implet. Ordinationi creatoris, res Physicas generando easque rursus corrumpendo, obedit. Ars permissione divina operationes Physicas Imitatur. Adjuvat. Perficit.”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, the explanation of the emblem, page 7
“Naturae Pater & Dominus est DEUS Optimus Maximus; cui ipsa est proxima, & à quo omnes ejus virtutes, & effectus derivari cognoscimus.”
“Ante rerum creationem massam universam in partes tres puritate differentes immensa sua potestate divisit incomprehensibilis & omnipotens Macrocosmi opifex; ex quarum puriore Cherubin, Seraphin, Archangelos & omnes aliorum Angelorum ordines; ex minùs pura coelum atque regiones aethereas, & ex maximè impura elementa resque omnes sublunares creari ordinavit, dicendo; Fiant, & facta sunt.”
“Duae autem harum partium in hac Macrocosmi fabrica contentarum causae effectrices enumerantur: Natura scilicet, & ejus Simia, quam Artem appellamus.”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, the table on page 6
“Daemones metaphysicè Ordinationes divinas exsequuntur. Mandata Dei annuntiant.”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, the explanation of the emblem, page 8; the printer's coniunctionē expanded
“pes enim dexter terram occupat sinister verò aquam naturae sulphureae & mercurialitatis ejusdem coniunctione significando: quib. arguitur, nihil posse generari & crescere sine amborum unione.”
-
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, book I, chapter 4, page 25, the sentence before the figure
“Quamvis ista materia, etiam quo ad nos infinita dici poterit; nam DEUS tantùm scit, quàm latè sese haec potentia ultra mundi convexitatem extendat.”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, book I, chapter 4, page 25
“Atque hinc est, quòd Plato eam infinitam appellavit; scilicet propter inclinationem illius ad infinitas formas.”
“Concludimus igitur ex omnibus tum veterum, tum recentiorum Philosophorum scriptis, materiam hanc primam esse Ens primordiale, infinitum, informe, in potentia tam ad aliquid, quàm ad nihil; nullius quantitatis seu dimensionis, cùm nec parvum, nec magnum dici possit; nullius qualitatis, cùm nec sit subtile, nec spissum, nec perceptibile; nullius proprietatis, nec inclinationis, non movens, nec quiescens, sine ullo colore aut qualitate elementari.”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, book I, chapter 4, page 25, the sentence that introduces the figure
“Hujus autem materiae informis effigiem imaginariam, Mercurii Trismegisti & veridici Moysis descriptionem imitando, sub forma fumi nigerrimi, seu vaporis, seu umbrae horrendae, seu abyssi tenebrosae, seu denique massae cujusdam rudis, indigestae & imperceptibilis hoc in loco depinximus.”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, book I, chapter 5, page 26, the text under the square
“Nam, teste Moyse, tenebrae super faciem abyssi fuerunt, priusquam lux seu forma crearetur; privatio verò nominari non potest, nisi respectu cujusdam positionis, hoc est, ubi est alicujus formae praecedentis absentia.”
-
Monochordum Mundanum, the Divine Monochord
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, the caption printed above the figure, page 90
“Hic autem monochordum mundanum cum suis proportionibus, consonantiis & intervallis exactiùs composuimus, cujus motorem extra mundum esse hoc modo depinximus.”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, book III, De musica mundana, page 88
“Est igitur summum totiùs perfectionis, altitudinis & puritatis mundanae fastigium, ultra quod nihil praeter unicum & solum DEUM existit.”
“Ex quibus certum est, quadruplam esse proportionem inter terram & convexam mundi spiritualis superficiem, cùm ex duplici Diapason confletur ejus Semidiameter, quem in demonstratione sequenti, monochordi nostri Macrocosmici chordam esse finximus.”
“Concludimus igitur Solem naturae DEUM, sed creatum, virtute harmoniae spiritualis, per Diapason formale cum intervallis suis proportionaliter ordinatum, accipere omnem formalem & lucidam virtutem à DEO omnium maximo, supernaturali creatore increato; terram verò per Diapason materiale ejusdem DEI influentias accipere, indéque habere eandem cum Sole correspondentiam, quam habet Sol cum DEO excelsissimo.”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, book III, De musica mundana, page 87, on the sphere of equality
“ad exactam sphaerae aequalitatis compositionem concurrunt, in qua centrum corporis solaris, animae mundi vehiculum, libratis ponderibus suspenditur”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, book III, De musica mundana, page 87
“Nam terra est basis consonantiarum Diatessaron & Diapente materialium, constituentium Diapason materiale: At ipse orbis solaris est fundamentum, super quod Diapente, Diatessaron & Diapason spiritualia elevantur.”
“Generationes igitur omnes sub sole fiunt vimque suam ab inferiori solis sphaerae semitonio minori, quod materiale suprà appellavimus, accipiunt; At verò regenerationes omnes à Semitonio orbis solaris superiori ortum habent, à quo ad spiritualis summitatem fit sublimatio.”
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, book III, De musica mundana, page 88, the sentences before the figures
“ambas verò consonantias Diatessaron in partibus mundi exterioribus constitui & consonantiam Diapason in Sole, Disdiapason autem in ipso DEO inveniri. Haec itaque est machinae universalis harmonia naturalis, quam nemo hactenus, quod sciam, ita succinctè atque dilucidè explicavit.”
-
Man the Microcosm, the title page of Utriusque Cosmi Historia
Utriusque cosmi historia, Tomus primus, Tractatus primus, book III, De musica mundana, page 88, on the sun's place in the great world
“Concludimus igitur Solem naturae DEUM, sed creatum, virtute harmoniae spiritualis, per Diapason formale cum intervallis suis proportionaliter ordinatum, accipere omnem formalem & lucidam virtutem à DEO omnium maximo, supernaturali creatore increato.”
Doctor Fludds Answer unto M. Foster, 1631, as quoted in Craven's Doctor Robert Fludd, 1902, Fludd on why the book was printed abroad, in his answer to Parson Foster, as Craven quotes it
“I sent them beyond the seas, because our home-borne Printers demanded of me five hundred pounds to print the first volume, and to find the cuts in copper; but, beyond the seas, it was printed at no cost of mine, and that as I would wish. And I had 16 copies sent me over, with 40 pounds in gold, as an unexpected gratuitie for it.”



